monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 10, 1, 13
HISPO ROMANIUS palam accusavit et dixit non causam sibi desse sed vires, et hanc sententiam in prooemio magno cum adsensu hominum dixit: eum accusatorem habeo, qui se reum non esse miratur. BASSUS IULIUS in hac controversia dixit: 'quare me sequeris per publicum? ' facinus indignum, iudices, factum est: pauper et dives [ex] eandem terram calcavimus! consectari autem solebat res sordidas et inveniebat, qui illas unice suspicerent. memini illum declamantem [declarasse] controversiam de lenone, qui decem iuvenibus denuntiavit, ne in lupanar accederent, et foveam igne repletam terra superiecta obruit, in quam adulescentibus lapsis et consumptis accusatur rei publicae laesae. audit illum declamantem ALBUCIUS, fastidiosus auditor eorum, quibus invidere poterat; admirabatur hanc Bassi sententiam: non mehercules te ferrem, si canem ad ostium alligasses.